Liber Primus Samuelis*

Caput 2: Versus 5

Saturati prius pro panibus.Repleti prius Judaei, scilicet mysteriis eloquiorum pro panibus se locaverunt, id est, separaverunt a Deo: vel a propriis sedibus evulserunt, ne reciperent Evangelium agens de pane qui de coelo descendit. Repleti iidem, qui et potentes, id est Israelitae quibus credita sunt eloquia Dei, sed ancillae filii, minorati sunt, qui se subtraxerunt, nec in Salvatorem crediderunt, et in ipsis panibus, id est divinis eloquiis tantum terrena senserunt. Gentes autem quibus non est data lex, postquam per Novum Testamentum ad illa eloquia venerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis non terrena, sed coelestia sapuerunt. In Graeco ita:Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram.Et famelici.Id est, gentiles prius egentes, panem verbi Dei jam gustant, quoniam suavis est. Tandiu pasti sunt scientia Dei.Sterilis peperit.In septenario universitas Ecclesiae designatur, unde et Joannes scribit septem ecclesiis, ad unius plenitudinem se scribere ostendens; unde:Sapientia aedificavit sibi domum, et suffulsit columnas septemProv. 9.. Sterilis erat in gentibus Ecclesia, antequam iste fetus quem cernimus oriretur. Cernimus etiam terrenam Jerusalem fecundam, nunc infirmatam: quia quicunque in ea filii liberi erant virtutis ejus: nunc vero ibi quoniam littera est, spiritus non est: amissa virtute infirmata est.RAB.Plurimosin Hebraeo et in LXX habeturseptem.Judaei dicunt, quod nato Samuele, mortuus est primogenitus filius Phenennae: et singulis Annae nascentibus filiis, singuli Phenennae sunt mortui. Sed Phenenna habuit septem: Anna vero quinque. Sed Hebraei duos filios Samuelis annumerant Annae filiis.ID.Sterilem, etc., usque ad hac ejus paupertate ditati sumus.
(* Traductions européennes)